- CHERMES vel GUERMES
- CHERMES, vel GUERMESArabibus pro cocco, seu vermiculo, seu verme: unde etiam nomen. Κόκκοι enim sive grana fruticis, qui granum tinctorium fert, intus parvis scatent vermiculis, quorum sanics coccino tingendo praeclara est, unde vermis pro cocco, item vermiculum, iam Lucillii aevô; cum vermiculatum opus, sive emblema, vocatid, quod mimatum appellat Nonius:---- --- lexis compostae, ut tesserulae omnesArte pavimentô atque emblemate vermiculatô.Certe et σκωλήκιον Graeci dixê, ut est apud Plin. l. 24. c. 4. quod is certum genus cocci esse dicit; Sed omne coccum sic vocabatur. Unde et apud rccentiores Graecos σκώληξ, pro cocco, passim, etc. Salmas. ad Solin. p. 1214. Vide plura infra, inprimis ubi de Cocco.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.